- MACROCHIR
- MACROCHIRapud C. Nepotem in Regibus c. 1. Artaxerxis cognomen, ex Graeco Μακρόχειρ, Latin. Longimanus, in Tarich, Daras Dast, quod idem. Sic autem dicebatur, quia tam longis brachiis erat, ut stans rectusque manibus genua contingeret, Strabo l. 15. Vel. quia dextram sinistrâ habebat longiorem, Plut. R. David. Kimchi in tempestive subtilis, a magna potentiâ: aliis a liberalitate, id cognomenti arcessentibus. Vide Philippum Melanchthonem in Chron. et plura de hoc Rege, voce Artaxerxes l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.